breves: obiciam tunc ego Dionem, Brutum, Apollonium, Marcum, Phi¬
lostratum, Alciphronem, Iulianum, Lybanium, Symmachum, sed et
Lucianum, quem falso Phalarim vulgo putant. Damnabit alius me quod
argumenta non sint hic epistolaria: damnari me patiar, sed cum Seneca.
Nolet aliquis in epistolis sententias: provocabo rursus ad Senecam. Poscet
alius rursum sententias: huic ergo pro me Dionysius resistet ac pertinere
sententias ad epistolam negabit. Stilus esse nimium dicetur apertus: hunc
tamen laudat Philostratus. Dicetur obscurus: at est ad Atticum talis M.
Tullii. Neglegens erit: at epistolis neglegentia est ipsa pro cultu. Rursus
erit idem diligens: convenit maxime, quoniam pro munere mittuntur
epistolae. Si concinnitas ibi sit, asseretur a Dionysio. Si desit, ab Arte¬
mone. Tum quoniam Romani quoque sunt Atticismi quidam, si non erit
Attica, decebit hoc ipsum; nam quo alio damnatur Herodes quam quod
Atticus homo nimis Atticisset? Sin contra nimis Attica, Theophrastus
hic proferetur, in hoc notatus ab anicula, licet homo non Atticus. Non
erit festiva: me vero severitas delectat. Non erit severa: sed ego deliciis
capior. Figuras habebit: hos ergo ipsos quasi gestus amat epistola sermo¬
ni propior. Carebit figuris: at hoc ipsum carere figuris figurat epistolam.
Promet indolem scribentis: id quoque praecipitur. Non promet: non
scilicet quaesivit, ut quae carere ambitione debet. Circulo claudetur: hoc
et Graeci faciunt. Aberit circulus: nec hoc Philostratus improbat. Soluta
erit et incomposita: non displicet Aquilae. Pedes habebit et iuncturam:
non displicet Quintiliano. Non aget: non est enim dialogus. Aget: est
affinis dialogo. "Communiter dicis,’ inquit alius, quae communia, nove
quae nova’: cum stilo res igitur congruit. Immo autem, "Communiter nova
dicis, nove communia’ nempe quoniam memor sum praecepti veteris, Ta
UÈV KOLVÈ KALVOG ÔÈ KALVÈ KOLVÉG.
3. Ad hunc igitur modum posse usquequaque spero tergiversari. Sed
tamen ipsi viderint. Tibi vero, mi Petre suavissime, certo satisfaciam vel
in epistolis, si bonae fuerint, vel in obsequio, si non bonae.