OCR
Appendix 36. [158] Ioannes Pruno, Valeriano Mader salutem plurimam dicit pastorem gaudet habendo. vel dona ipsius eximia quibus ornatus est, id paterentur, aut a me exquirerent. Ut enim nihil de pietate ipsius singulari dicam, quae tanta est, ut revera domicilium et templum Spiritus Sancti dici et esse possit, nihil de insigni eius eruditione scribam, quae tanta est ut mihi persuasum omnino habeam, cum ecclesiae Dei emolumento et patriae nostrae ornamento futurum, si aeternus [159] Deus diuturniorem huius lucis usuram ipsi concesserit: Ut, inquam, nihil de his omnibus hic adiiciam, hoc certe fateri possum, quantum ex hac brevi conversatione intelligere licuit, virtutes in ipso excellentes ac prope divinas esse singulas et universas. Neque hoc solius meum est iudicium, sed et honestissima inclitae huius academiae testimonia ipsi concessa de his abunde lectorem docere, et ipse de se locupletissimus testis esse poterit, quem tu quidem vel prima fronte, ex mutuo colloquio facile ut leonem ex ungue agnosces. Cum itaque de rebus maximis satius sit tacere, ut ille de Carthagine dicebat, quam pauca loqui, commendationem reverendi huius viri abrumpo. Nolo enim nimius esse laudum alienarum ebuccinator, cum et alios commendare sit periculosissimum, et in multiloquio veritas periclitetur. Hoc saltem te oro, et meo et ipsius nomine, ut eum tibi commendatissimum habeas, et in numerum amicorum tuorum cooptes. Ad extremum illud etiam te amanter et vehementer rogo, ut dulcissimum ad me scribendi officium in te iure et merito desiderari non patiaris, quin potius et me ad scribendum invites, et si quid fuerit, quod mea intersit scire, me certiorem facias, idque quam primum. Neque haec ideo scribo, quod de singulari tua et constanti erga amicos fide addubitem, sed quia ita mos est rogandi. Bene vale et me tibi commendatum habe. Vittebergae, quarto Septembris, anno 1581. [160] Salutem plenam officii et humanitatis ascribo ornatissimis et amplissimis viris, domino parenti tuo et domino Simoni Iessenski, item domino Petro Barossio. O utinam nostri proferret temporis aetas Prunones plures Fabriciosque pios, Gloria tunc vasto divini nominis orbe Cresceret in templis, cresceret inque scholis. 398