vel dona ipsius eximia quibus ornatus est, id paterentur, aut a me exquirerent. Ut
enim nihil de pietate ipsius singulari dicam, quae tanta est, ut revera domicilium et
templum Spiritus Sancti dici et esse possit, nihil de insigni eius eruditione scribam,
quae tanta est ut mihi persuasum omnino habeam, cum ecclesiae Dei emolumento
et patriae nostrae ornamento futurum, si aeternus [159] Deus diuturniorem huius
lucis usuram ipsi concesserit: Ut, inquam, nihil de his omnibus hic adiiciam, hoc
certe fateri possum, quantum ex hac brevi conversatione intelligere licuit, virtutes in
ipso excellentes ac prope divinas esse singulas et universas. Neque hoc solius meum
est iudicium, sed et honestissima inclitae huius academiae testimonia ipsi concessa
de his abunde lectorem docere, et ipse de se locupletissimus testis esse poterit, quem
tu quidem vel prima fronte, ex mutuo colloquio facile ut leonem ex ungue agnosces.
Cum itaque de rebus maximis satius sit tacere, ut ille de Carthagine dicebat, quam
pauca loqui, commendationem reverendi huius viri abrumpo. Nolo enim nimius esse
laudum alienarum ebuccinator, cum et alios commendare sit periculosissimum, et in
multiloquio veritas periclitetur. Hoc saltem te oro, et meo et ipsius nomine, ut eum
tibi commendatissimum habeas, et in numerum amicorum tuorum cooptes. Ad ext¬
remum illud etiam te amanter et vehementer rogo, ut dulcissimum ad me scribendi
officium in te iure et merito desiderari non patiaris, quin potius et me ad scribendum
invites, et si quid fuerit, quod mea intersit scire, me certiorem facias, idque quam
primum. Neque haec ideo scribo, quod de singulari tua et constanti erga amicos fide
addubitem, sed quia ita mos est rogandi. Bene vale et me tibi commendatum habe.
Vittebergae, quarto Septembris, anno 1581. [160]