OCR
Valeriane, tori gui nova vincla subis. Vive igitur felix, felicia tempora vitae Nestoris atgue annos continuato, precor. 35 Det vobis Christus multas numerare calendas, Amborum firmus pectora iungat Hymen Lisque inimicitiae procul et discordia caedant, Atque dulci prole replete domum. Appendix 35. [157] Albertus Husselius, Valeriano Mader Et magna petis, mi Valeriane, et subito. Non est mihi copia disputationis illius contra choreas, nec tempus recogitandi argumenta praecipua. Nam ego cum viderem eam consuetudinem ducendi choreas adeo iam invaluisse, ut nec meis, nec tuis, nec alterius hominis rationibus prohiberi possent, cum habeant ingentes patronos, pessimi tyranni consuetudini se accommodantes, iam ferme intermisi etiam de his rebus vane concionari aut rationes vel argumenta contra choreas meditari. Satis est quod ipsimet chorearum sectatores ore suo testantur eas nihil utilitatis afferre, quin imo sine prava concupiscentia accidi non posse, sunt enim corruptela iuventutis et vana oblectamenta carnis, numquam digna vel competentia viris gravibus at pueris insensatis, viris ebriis, et simiis Aesopicis, alioqui virum sobrium vix umquam saltare videbis, nisi sobrius idem de amoribus illicitis et concupiscentiarum flammis ebrius fuerit. Hoc urge, hoc tuere, nec latum concedas unguem. Praecipuum vero sit hoc argumentum, quod quaecumque incendunt libidinem, non possunt honesta dici, neque approbari, tanto minus concedi, si quis urgeat exemplum Davidis, si virginum, si matronarum choros ducentium in Bibliis, quaere de causa efficiente et formali et finali. Videbis efficientem, laetitiam fuisse propter victorias vel alia eximia dona Dei. [158] Formalem, solas feminas, finalem, honorem Dei, modernarum chorearum efficiens causa est, libido et gaudium carnale. Formalis ex utroque sexu periculosa permixtio. Finalis, voluptas ipsa, nequidem semel divinae laudis memor, ac plane libidini sensuum se accomodans, quae auribus, oculis, tactu, etc. sentitur in choreis istis Herodianis. Intelligenti satis dictum. Plura si scire voles, ad me in mercatu proximo divi Laurentii veni, existimo enim notarium oppidi nostri copiam, meae disputationis habere, cuius copiam tibi tunc daturus est inspiciendam, sed non puto auferendam. Vale ac me ama. Datum Prividiae, in crepusculo diei tertio Augusti, anno 1580. 397