OCR Output

Valeriane, tori gui nova vincla subis.
Vive igitur felix, felicia tempora vitae
Nestoris atgue annos continuato, precor.
35 Det vobis Christus multas numerare calendas,
Amborum firmus pectora iungat Hymen
Lisque inimicitiae procul et discordia caedant,
Atque dulci prole replete domum.

Appendix 35.
[157]
Albertus Husselius, Valeriano Mader

Et magna petis, mi Valeriane, et subito. Non est mihi copia disputationis illius contra
choreas, nec tempus recogitandi argumenta praecipua. Nam ego cum viderem eam
consuetudinem ducendi choreas adeo iam invaluisse, ut nec meis, nec tuis, nec alte¬
rius hominis rationibus prohiberi possent, cum habeant ingentes patronos, pessimi
tyranni consuetudini se accommodantes, iam ferme intermisi etiam de his rebus vane
concionari aut rationes vel argumenta contra choreas meditari. Satis est quod ipsimet
chorearum sectatores ore suo testantur eas nihil utilitatis afferre, quin imo sine prava
concupiscentia accidi non posse, sunt enim corruptela iuventutis et vana oblectamen¬
ta carnis, numquam digna vel competentia viris gravibus at pueris insensatis, viris
ebriis, et simiis Aesopicis, alioqui virum sobrium vix umquam saltare videbis, nisi
sobrius idem de amoribus illicitis et concupiscentiarum flammis ebrius fuerit. Hoc
urge, hoc tuere, nec latum concedas unguem. Praecipuum vero sit hoc argumentum,
quod quaecumque incendunt libidinem, non possunt honesta dici, neque approbari,
tanto minus concedi, si quis urgeat exemplum Davidis, si virginum, si matronarum
choros ducentium in Bibliis, quaere de causa efficiente et formali et finali. Videbis ef¬
ficientem, laetitiam fuisse propter victorias vel alia eximia dona Dei. [158] Formalem,
solas feminas, finalem, honorem Dei, modernarum chorearum efficiens causa est,
libido et gaudium carnale. Formalis ex utroque sexu periculosa permixtio. Finalis,
voluptas ipsa, nequidem semel divinae laudis memor, ac plane libidini sensuum se
accomodans, quae auribus, oculis, tactu, etc. sentitur in choreis istis Herodianis. In¬
telligenti satis dictum. Plura si scire voles, ad me in mercatu proximo divi Laurentii
veni, existimo enim notarium oppidi nostri copiam, meae disputationis habere, cuius
copiam tibi tunc daturus est inspiciendam, sed non puto auferendam. Vale ac me ama.
Datum Prividiae, in crepusculo diei tertio Augusti, anno 1580.

397