OCR
Appendix 34. [155] praeposito Wyheliensi dignissimo, anno 1582 Ecquid Musa novi? Quid quaeso iubila dictant? Tantaque laetitiae quid sibi signa volunt? Heu quid tam vultu rediit nunc ecce sereno Maderius, causam dic mihi Musa velim. 10 15 20 Laetitiae causam, reverende Pater, tibi pandam, Et repetam plausus dulcia signa novi: Quapropter tacitas iam iam tu sedulus aures, Arrige, namque tibi nuntia grata fero. Eximius iuvenis, claro de stimmate natus, Maderum, subiit pignora sacra tori. Causa novae est haec laetitiae vultusque sereni Postulat hoc praesens hora diesque novus, Vir venerande, tuam frontem vultusque serenos. Erige et hunc sponsum mente foveto, novum Excipias laeto, sponsum sponsamque pudicam, Ut decet et manui iunge repente manum. Duc age tendentes hos vestras laetus in aedes, Atque hilares ut sint, hos recreato mero, Hoc sponsi pietas, studium virtusque merentur Dorotheae mores mensque pudica piae. 25 30 Salve Valeriane mihi venerande synerga! Salve, inquam, fratris semper amate loco. Gratulor, o felix merito iam diceris esse, Quod nunc optatum limen adire licet, Prae reliquis pariter felix tu diceris esse, O tam praeclaro Dornula iuncta viro. Belle res cecidit votis, quod saepe petebas, Intras iam thalamum Valeriane tuum. Hic ubi saepe suum coniunx complexa maritum Datque suo raptim basia mille, viro. Felix nunc iterum, felix hi diceris esse, 396