Mortuus:
Desine Grassatrix tibi me victum esse fateri
Is victus? Christo qui caret atque fide.
Mors:
Quid prodest docuisse rudem sacra dogmata plebem
Pectora quid studiis excoluisse sacris?
Mortuus:
Exemplis vivaque Deum sum voce professus
Iam me, quem docui Christus ad astra feret.
Mors:
Ipsum te lactas et spe solaris inani,
Cum tua mox gelidae membra dabantur humo.
Mortuus:
Me mea non fallet summe spes fixa tonanti,
Promittit verus non nisi vera Deus.
Mors:
Dic mihi num velles mundi ad connexa reverti
Et longos vitae rursus habere dies?
Mortuus:
Naufragus ut tumidas optat maris ire per undas
Opto mundana sic ego luce frui.
Mors:
Ergo putas mortem tibi iam non esse timendam
Meque in te veris iuris habere nihil?
Mortuus:
Sic puto, nam Christi roseo sum sanguine lotus,
Qui fregit victor lurida colla tibi.
Mors:
Te ne putas superas venturum rursus ad auras,
Inque tua summum carne videre Deum.