OCR Output

15 Carus es ingenii quia polles dotibus amplis,
Carior officio, quod modo sumis, eris.
Hoc ut sit felix devota mente precamur,
Devotas audi, Christe benigne, preces.
Ac iussu Domini quia debes esse viator,
20 Carpe Deo felix auspice, frater, iter.
Sacra tibi faustis currat fortuna quadrigis,
Ut salvus nobis ire, redire, queas.

Appendix 23.
[143]
Albertus Sickius venerando viro domino Valeriano Mader in sui memoriam

scribebat 5. Calendas Aprilis anno Christi 1582

„Qui petit officium spargendi semina verbi,
Caelitus allati, rem petit ille bonam.”
Nam fons doctrinae Deus est caelestis et author
Doctores fructum quo tribuente ferunt
5 Ille ministerium servat, regit ille ministros
Ut non sint irae vasa, sed apta Deo.
Humanis quamquam divina vocatio nervis
Est impar, facilis fit moderante Deo.
Sed tu funde preces imo de pectore ductas,
10 Et praesta officium, Valeriane, sacrum.
Quem Deus ut laetis praesens successibus ornet,
Vota illi supplex, corde gemente, fero:
Sic procedat opus faustum, sic messis opima
Auspicium, felix sic tibi finis eat.

Appendix 24.
[144]
Ioannes lessenski Vratislaviensis

In Christo sancte qui vult traducere vitam
Cogitur in mundo multa dolenda pati.

Multa pericla velut patitur qui trans mare currit,
Ni reprimat tumidas navita Christus aquas.

Hoc duce tutus eris contra, Madere, furorem
Et mundi strepitus, hoc duce tutus eris.

387