OCR
praeclare de te sentiunt ac loguuntur et ut in hoc studio pergas te hortantur, guibus et ego meam, adiungo cohortationem. Negue autem tempus patitur negue tu a nobis id [135] fortassis requiris, ut te ad divinissimum poeseos studium multis admonitionibus et obtestationibus inflammemus. Magna esse te in expectatione cum apud omnes, tum apud nos amicos tuos, non est nescius, cui ut respondeas, tibi annitendum et allaborandum est. Ingenium ad omnia summa natum et prope divinum ac cum ad alias omnes artes, tum potissimum ad hoc studium naturae quadam pronitate, propensum et inclinatum situ et rubigine obduci si patieris, rem sane omnibus detestandam committes, sed bona spes est, te ea diligentia, qua coepisti haec studia continuaturum ad laudem sanctissimi nominis divini et emolumentum patriae tuae. Satis igitur iam mihi factum fuerit, si te currentem breviter veluti quadam manuum complosione concitavero. Quod autem scribis de rebus Colacinatis Phoenicis illius nostri, conatus videlicet ipsius pios in iuvandis bonis litteris, variis fortunae procellis expositos esse, eumque duriter exerceri in humanitate hominum inhumanissimorum et a litteris alientissimorum fateor mihi deesse verba quibus dolorem meum exprimam, quem concipio ex hoc ipsius afflictissimo statu et ex hoc veluti fatali quodam incendio et ruina bonarum litterarum et scholarum, quae cum maxime efflorescere debebant, hoc exulceratissimo seculo, ingratitudine hominum, aut desertae ruinam minantur, aut ita frigent, ut parum subsidii ab iis communi saluti expectandum sit. Nostrum autem est qui in hanc molestissimam stationem, a Deo collocati [136] sumus, labescentibus litteris succurrere et nutantes nostra industria fulcire, nec propter ingratitudinem hominum amusorum, honestum studium propagandae caelestis doctrinae et aliarum liberalium artium deserere, sed quemadmodum hi quorum navis dubitans, haesitans, circumspectans in immenso vehitur mari, nequaquam remittunt laborem, fracti saevitia tempestatum, sed remos maiore contentione agitant et a Deo petunt, ne ante in ipso cursu obruantur, quam portum prospicere atque attingere possint: ita nos in his asperitatibus temporum et difficultatibus rerum, non abiiciamus operam studiumque docendi et discendi. Sed ex fontibus Israel, levationem dolorum nostrorum hauriamus et eventum qualiscumque tandem futurus sit, Deo commendemus cursumque nostrum urgeamus, sancta dicendo et sancta faciendo, sed haec fortassis pluribus, quam oportuit. Quare quod reliquum est, te quam divitissime, salvum et florentem valere cupio, utque squalori et maciei litterarum nostrarum parcas oro. Antidoron tibi misissem versiculos aliquos, quos tamen nobis invitus dictavit Apollo, nisi festinus vestrorum discessus ad describendum illos tempus mihi eripuisset. Ideoque et de statu meo scribere iam non licet. Iterum vale, decimoquarto Octobris. Salutat te frater meus. Salutatem plenam officii et humanitatis ascribo humanissimo viro domino Petro Barossio. 381