OCR
30 10 15 Indignum sic me salvabis, maxime lesu, Dum mihi vitalis contrahit ossa calor. Qui simul ac tenues fuerit resolutus ad auras Cernere da vultus lumina clara tui. 77. [129] In lectorem nasutum Forsitan haec aliguis Iheonino carmina dente Roserit, Aonia gui nihil arte valet. Carminis authorem guod dedecet esse ministrum Praecipue vera gui pietate flagret, Multa sacris vates tractant contraria scriptis, Cuncta tamen vatum scripta profana nego. Haeretici spargunt etiam mendacia multi, Haereticus pastor num gregis omnis erit, Ingenuos digna spoliat qui laude poetas? Improbat hic summi splendida dona Dei, Totius ipse vocat fictorem se Deus orbis, Nec titulum sacri vatis habere pudet, Dicitur estque Deus cunctorum vena bonorum, Humanis venam quam dedit ingeniis. Non igitur modica formidans mente superbum, Qui nisi quae novit nulla scienda putat. Sume chelyn digitis dulces et concute chordas, Quodque iuvet doctos concine Musa melos! Finis libelli exercitiorum poeseos. 368