Cum Christo vivunt illi, sine fine, beati,
Creditis hos vere vivere, flete nihil.
Credite dum propriae cingemur tegmine pellis
Nostrague de gremio corpora terra dabit,
His oculis, largis, guos fletibus excaecatis
Cernetis vestri pignora cara tori,
Quin etiam ignotos hic cognoscemus amicos,
Qui capiti Christo turba dicata sumus.
Quisquis, Christe, tui donatus cognitione est,
Cernet ibi cunctos res pretiosa pios.
76.
[128]
Versificatio cantionis: Dies irae dies illa, solvet mundum cum favilla, etc.
Quam metuenda malis fiet lux illa, tonantis
Qua gnatus mundo, fata suprema vehet
Totius in cineres solvetur machina mundi,
Sed faciem rursus induet illa novam.
Vatidicam legimus ceu praedixisse Sibyllam,
David et in Psalmis occinuisse pium.
Tunc tuba terribili clangit per inania voce
Dispescens hominum membra sopore gravi
Ad faciem steterint ubi iudicis: ecce legetur
Complectens scelerum millia multa liber.
Unde suis sumet pro factis impius orbis
Praemia, dum capient gaudia grata pii.
Ergo ego tunc, miser ah, quo vertam lumina, vel quae
Hoc coram iusto iudice verba seram.
Num quaeram sanctos demens, pietatis et expers,
Qui mihi tunc ferrent forte patrocinium.
Ni proprio fuerit pectore fiducia ducta,
Hac nimium fies tu quoque luce miser.
»lmo etiam propria efficerent quem facta beatum,
Non aliquis sistet iudicis ante thronum,
Hic tua non ullus poterit delere piacla,
Innocuus solvit qui mala nostra nisi.”
Te precor ergo mihi praesens sis, Christe, Redemptor,
Pro meritis solvas praemia neve meis.
Sed velut in terris habitans, peccata dolentes
Solvisti scelerum pondere sancte Deus.