OCR Output

30

35

10

15

Flevimus exstincti, mox post tua funera, fratris
Davidis casum gui tibi carus erat.

Flevimus exstinctum subita quoque morte Ioannem,
Austriacis sedes est ubi principibus.

Nunc etiam flores nobis lugemus ademptos
Filiolum carum filiolamque simul.

O dulces animas, o dilectissima, Christe
Pectora, des oculis posse videre meis.

Tam cessent lacrimae, cordis dolor omnis abesto,
In vitam lacrimis non revocatur homo.

Salve care cinis matrisque patrisque piorum
Et quorum sunt hoc corpora cumque loco.

74.
[126]
In tumulum Iuliae, filiolae magnifici domini domini Ladislai Popelii a
Lobkovicz et in Zbyrow comitis comitatus Trencziniensis

Ante sacram veniens, si nescis, quis iacet aram,
Ista scies, quisquis carmina pauca leges.
Magnorum solet hic tantum locus esse virorum,
Qui de Magnifico nomine nomen habent.
„Scilicet hi primum ceu debent templa tueri,
Sic primum debent iure tenere locum.
Principibus primi merito debentur honores
Sancta quibus pietas relligiove placet.”
Iulia Popelii generoso sanguine nata
In Christo moriens, hic tumulata iacet.
Iulia, filiolas inter postrema priores:
Grata, quibus superest, munere, vita, Dei.
Vix bene luciferi conspexit lumina solis,
Lumina iam claudit, morte premente, sua.
Hinc desiderium maius lacrimasque parentis
Movit et hinc gemitus inclita mater habet.

365