OCR
25 30 35 40 45 50 55 60 Hic etiam canum nutriit ipse patrem. Sic procul, o genitrix, huc a natalibus oris Te duxi infirmam quo nutriisse queam, Hinc ubi dat rubri ditissima dona metalli Nobilis auriferis Pannonis ora iugis. Si longaeva magis numerasses tempora vitae, Sensisses gratum me magis atque magis. At dum fata volunt, fatis parere necesse est, Omnibus est mortis certa statuta dies. Vel cito, vel sero vitam mors omnibus aufert, Virgo, puer, iuvenis morte caditque senex. »Nos quoque, cara parens, te mox fortasse sequemur Nunc improvisam peste minante necem.” Ultima vel mundi nos obruet illa ruina, Quae ventura orbi creditur esse cito. Omnia quandoquidem sumunt praesagia finem, Fatidico Christus quae dedit ipse sono. Luna frequens taetra celat caligine vultus, Cynthius et terris lumina clara negat, Chasmata nulla prius viderunt secula tanta Apparent supra quam modo multa caput Caetera praetereo quae nobis signa minantur Extremum mundo non procul esse diem. Hac nos Christe die clementer maxime serva, Qui colimus cordis nomen honore tuum. Hac iterum, mea te mater carissima, luce Spes superest oculis certa videbo meis. Illic maternis Daniel tibi ludet in ulnis, Qui plorans cunis te moriente fuit. Ingenui Daniel vultus puer et pietatis Et verae speciem iam probitatis habens. Forsan et ipse simul iuvenilibus integer annis, Haec relegens luctus signa videnda mei, Et veteris renovans vestigia trita sepulchri, Docta parentali carmina more dabit. Desino iam lacrimis exundant flumina fusis, Tristia flebilibus dum loquor ista modis. Cara mihi genitrix aeterna in tempora cara, Seu vivam moriar, seu quoque cara, vale. 362