OCR
20 25 10 15 20 lustitiaeque sacrae munera danda Deo. Ergo licet caras maesta cum coniuge natas, Deserat et caeli gaudia mente colat. Has tamen et lacrimis moriens et voce reliquit Ac Domini curae tradidit ipse Dei, In cuius gremio placide requiescit, ovansque Percipit in caelis gaudia facta piis. Haec tibi iusta, gravi sunt a me facta dolore, Optimus in vivis qui mihi fautor eras. 71. [120] Luczatinski, erectum pietatis filialis ergo a loanne Luczatinski, matri dilectissimae et honorandae Hoc tibi cara parens in nati pignus amoris Et statuo fletus haec monimenta mei, Ne iaceat rigido tua fama inclusa sepulchro, Munere Musarum nescia fama meri. Inviolata sacri servasti foedera lecti, Quinque suo generans pignora nata viro, Nempe duo sexus, quae sunt potiora virilis Et tria virginei dulcia dona chori, Quorum nunc etiam post tristia funera matris Post mortemque piae, vita caduca manet. Non equidem duris ereptam casibus (aevi Cum matura fores) me doluisse iuvat. Namque molesta gravi pressit te morte senectus, Est durum senibus vivere, dulce mori. Sed merito querulis implemus vocibus auras Eque oculis fletus flumina larga fluunt. Digna quod a nobis tibi gratia reddita nulla est Pro meritis in nos mater amanda tuis, Tu mihi testis eris postrema luce resurgens, Hic loculus testis, testis eritque cinis, In te quod fuerit pietas mihi plena favoris Signa voluntatis quod tibi grata dedi. Clarus in Aegypto Cananaeus vixit loseph, 361