OCR
15 20 25 30 35 40 45 Obgue fervorem pietatis ille Scilicet Simon Solymis beatus Est tuo pro nomine Christe passus In cruce mortem. Nulla constantem valuere Christi Martyrem sic tormina terruisse, Ut mori mallet pretiose, quam te Christe, negaret. „Ista fideles decet et ministros, Et pios constantia Christianos, Quam suo nobis statuit beatus Sanguine Simon.” Alter at Iudas socius laborum Martyr, optatae sociusque mortis Hac die latum celebratur omni Laude per orbem. Scandit aequalis deitate patri Filius virtute potentiaque Aetheris postquam petiitque summi Culmina Christus. Scribitur multas docuisse gentes Atque Persarum peragrasse terram Vulnera et Iesu documenta Christi Sacra professus. Ethnicis illic manibus peremptus Morte doctrinam propriaque firmans Reddidit nobis quoque certiorem Sanguine fuso. Nos trucem vero doleamus omnes Corde, sanctorum, pietate, mortem, Vera, Christi dogmata sic parati Morte tueri. Summe, qui clemens animas tuorum, O Deus, post hanc recipis ruinam 355