Nullus adest verus, nullus amicus adest.
Infinitas cui deferrem forte guerelas,
Arbitrio cuius guae fero dura darem.
Talia cum mecum solus benefacta revolvo,
Discessu doleo dulcis amice tuo.
Idgue magis tanto guod dextram iungere dextrae
Non potui a nobis cum seguereris iter,
Extremumgue vale haud potui tibi dicere saltem,
Ultima nec pleno pocula ferre mero.
Quis scit an his oculis te post aliquando videbo,
An tecum hoc praesens amplius ore loquar.
Mortalis nihil est aliud nisi fabula vita,
Fabula ceu brevis est sic quoque vita brevis.
Nostra licet longo sint dissita corpora tractu,
Coniunctos animis nos tamen esse decet,
Usque adeo firma est sanctae coniunctio mentis,
Nullus ut hanc possit dissociare locus,
Sic mecum Stephanus, Stephano cum Valerianus,
Coniuncti donec vita manebit, erunt.
»In caelis etiam sancto potiemur amore,
In Christo verus quos sociavit amor.”
62.
[111]
Domino Andreae Carponensi, Vitteberga redeunti
Te mihi Leucorea referebant quando redisse
Urbe simulque huius tecta subisse scholae.
Andrea, reditus salvi signata volebam,
Quam fuerint animo nuntia grata meo.
Grata nimis fateor, iam longo tempore namque
Te data cernendi copia nulla fuit:
Fabricio claram Thoma quo linquimus urbem, Mentio Bartphae, quae
Hausimus Aonii nos ubi fontis aquas. claruit post Leonbardi
. . Stöckelii obitum per
Tu rebus patriam unde es revocatus onustis, Thomam Fabricium,
Ast ego post ignis plurima damna mali, virum undiquaque
. doctissimum.
Ergo quod huc laeto remeasti sidere salvus
Emensus longas fessus at ipse vias,
Gratulor, aeternum numen votisque fatigo