OCR Output

, Humanis sed non vicit conatibus et vi,
Arma piis verbum dat praeacuta Dei,
Ipse Deus dextra defendit vindice causam
Partibus a veris quae sua castra locat.”
25 Miles in his castris, Stephane, es quia care futurus,
Tolle crucem Christum iamque sequare ducem.

61.
[109]
Ad dominum Stephanum Racicenum, condiscipulum et tamquam
fratrem carissimum

Sero mihi cupidam dicis, Racicene, salutem,
Sera licet tamen est haec mihi grata salus.
Quae testatur adhuc veteris meminisse sodalis,
Oblitum neque te nominis esse mei.
5 Atque Vagus fontes citius vertetur in ipsos,
Huc ubi Carpathicis effluit ille iugis.
Et citius valles nostra arx descendet ad imas,
Urbs subiecta illi celsaque saxa petet.
Fana prius Sancti Benedicti nomine dicta
10 In nostrae salient tecta remota scholae,
Quam Stephani nostro carum de pectore nomen
Excidet, 0 verae nexus amicitiae.
Namque fatebor enim quoties ego cumque recordor,
Sincerae inter nos vincula amicitiae,
15 Aut inopina statim gemitu suspiria duco,
Aut lacrimis subito lumina nostra madent.
Vera loquor, frater carissime, vera loquenti
Crede mihi, non me ficta referre iuvat.
Unde sed hic gemitus suspiria, denique luctus
20 In promptu nostri causa doloris adest:
Sorte ego cum dura nimium quandoque premebar,
Tu mihi tristanti dulce levamen eras.
Invida conatus nostros cum turba studebat
Rumpere, languenti tu mihi calcar eras.
25 Te studio quoties memini defessus adibam
Signa voluntatis quam mihi grata dabas.
Sed modo quis talem praestat mihi, quaeso, favorem?

3 meminisse sodalis] Ov. Pont. 3, 6, 11.

352