Iunctus is est fratris sanguinitate mihi.
Nam quia non missi, causam, reor esse, fuerunt
Hactenus, est paucis nunc adhibenda fides.
Nulla fides pravo prorsus dominatur in orbe,
Huic tua sed pietas debet habere fidem.
Quin quoque susceptae libet hoc subiungere chartae
Scribere paupertas quod male suada iubet,
Admonet atque tuae pietatis grata voluntas,
Cuius te memini signa dedisse mihi.
Tempore mercatus dum congrederemur in unum,
Laurentis quando plebs pia festa colit,
Hic ubi colloquio multas transegimus horas
Alberto tecum res peragente sacras,
Scilicet adversis pugnans pro partibus ille,
‘Tu vero quae sit semita vera docens.
Hic mihi coniunctum te consuetudinis usu,
Signa voluntatis dico dedisse piae.
Nil dubitans igitur te supplice quaeso libello,
Dat quoque supplicibus quae petiere Deus.
Sunt tibi — namque scio — sacri bona dona lavacri
Candelae, matris iam parientis opus.
Et quoque Pergameo dictas de homine chartas
Usibus ereptas impietatis habes,
Quo potes ergo valens, nil paupertate valentem
Auxilio releva, perpetuoque vale.
58.
[106]
Ad dominum Martinum Malobicenum
Docte vir et multum sacris addicte Camenis
Brodensem propria qui regis arte scholam,
Sinceram placida tibi defero mente salutem.
Contingit Domino quae nisi dante Deo,
Nostra tibi forsan quid portet littera quaeris?
Littera pertenui nuntia scripta stilo?
Est ea causa levis, causam nec iudico dignam
Quae merito ad tantum sit referenda virum.
Ut tamen hoc tenui pateat mihi ianua scripto
Notitiae dudum iam referenda tuae.
Quin scribam prorsus res me non ulla moratur,