OCR
100 105 110 115 120 125 130 135 140 Non cadit in sanam vesana superbia mentem, Qui nimis alta sapit desipit ille nimis. Turpis inest rebus luxus plerumque secundis, Pauperibus rarum carius ergo bonum est. Ceu tumidi crebris redduntur flatibus vires Inflat sic usus perniciosus opum. Ne tua concipiant facilem praecordia bilem, Ira gravi numquam stulta furore caret. Omnia iudicio sano quaecumque probaris, Perge, nec a coepta dimoveare via. Praeclaros ausos rebus fortuna tuetur, Impedit audaces ad mala facta viros: Est decus aeternae virtutis amore teneri, Dedecus Idaliae matris amore trahi. Caelica semideum reddit prudentia civem, Prae reliquis sapiens dignus honore vir est. Immodicis caveas escis distendere ventrem, Non levis est animus cum grave ventris onus. Guttura perpetuo nec sint madefacta liquore, Pocula cum stulta garrulitate fuge, Quae solet in laetis tristari noxia rebus. Effuge, ceu pestem qui sapis invidiam! An non stelliferum servat concordia caelum? Solis an est radiis aemula luna suis? Flumina nec pelago nec tellus invida caelus est, Invidet alterius commoda solus homo. Iam dudum supera de sede ruisset Olympus, Corpora si caeli livor haberet iners. Sobria vita tuo placeat sanctissima cordi, Vita hominis monstrat, sobria, spurca sues, Dedita deliciis numquam est sine crimine vita, Sobria mens placidis est mimica malis. Saeviat adversum vindex non ullus in hostem, Ultrici gladium corripiatque manu. Ista magistratus sint publica munia sancti, Sontibus ultrices inferat ipse manus, Vindictam summo vel tu committe tonanti, Causam legitimo vel tueare foro. Vincere quam vinci benefactis pulchrior est res, Ingratus poenam sentit ubique suam. Quamlibet exigui fit maior gratia doni, 343 36. 37. 38. 39. 40. 41. 42. 43. 44. 45. 46. 47. 48.