OCR
15 20 25 30 35 40 45 50 55 Primus honos cultusgue Deo debetur, ab illo Alter honorari debet utergue parens. Iustitiam oblato corruptus munere sanctam Ne viola, cunctis sed dato iusta viris. Dives habet pauperque Dei de munere vitam, Non minor est igitur divite pauper homo, lustitiam cole, nam stabis summi ante tribunal Tudicis iniustos conteret ira Dei. Conservare decus casti contende pudoris, Promissam fallax, nec temerato fidem. Ne quatias falsam vendens in pondere lancem, Sit modus in rebus iustaque libra tuis. Perniciosa tibi si vis periuria vita, Odit periuros nam Deus ipse viros. Exsecranda nimis res est defossa profunde Semina furaci diripuisse manu. Semina furaci nascentia laedere dextra Est ea terribili res prohibenda cruce. Commeriti promptus mercedem pende laboris, Pende nec oppressum plus preme pauperie. Arcanum tacito sermonem pectore serva, Praemeditata prius nec nisi verba refer. Nec modo tu miseris debes iniurius esse, Hoc alio sed enim nec faciente, pati. Crastina nec pretium miseris in tempora differ, Nil hodie qui dat eras minus ille dabit, Quin tua si rebus gaudet fortuna secundis Qua potes hac miseros parte levare, leva. Omnis in ancipiti casu fortuna rotatur Navigio incertum sed magis esse nequit, Humanas igitur decet haec miseratio mentes, Naufragium passos triste dolere viros. Daemonis est, hominem risu vexare cadentem, Qui facit, haec similis daemonis esse solet. Impia sed veluti res est ridere cadentem, Tollere collapsum sic pietatis erit. Nullus adhuc expers fortunae vixit in orbe, Sors eadem multos quam gerit unus habet. Quippe trocho celeri quem gyrat verbere pubes Dissimilis non est vita caduca virum. Si non ampla tuo respondent fata labori, De paucis etiam si potes affer opem. 341 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. 18. 19. 20. 21. 22.