OCR
10 15 20 25 30 35 49. [91] Ad Georgium Bulgar, Valerianus Mader Iam mihi respondes versu, cera atque papyro Ante quibus semper parcius usus eras. Scilicet ob scriptam quam non ego respuo causam Scribere quod sapiens pauca soletque loqui. »Docta queunt curta complecti verba papyro Et breviter qui scit scribere multa potest.” Fallor? Philosophi Zolnae qui nomen habebas Anne fuit ratio nominis ista tui? Quod perpauca loqui, cunctis sed grata solebas, Philosophos etenim res decet ista viros: Ante habuit specimen tantum virtutis amatae, Nunc habitum Bulgar, sed sapientis habet. »Est aliquid tenero didicisse tacere sub aevo, Est aliquid brevibus dicere multa sonis.” Ergo redargutus brevitatis, care Georgi, Fecisse id studio me mihi crede bono: Ipse ego si stimulis non exstimularer amicis, Ipsis pauca nimis verba legenda darem. Sic quoque ne longa tua Musa quiete periret, (Ingenium vitat nobile, longa quies), Exhortandus eras, verbis sed amice benignis, Saepius ut nobis verba legenda dares. Non cupio multam perdas scribendo papyrum, Quae tibi difficili venditur aere, scio. Sed mihi dic quaeso! Num tam pretiosa papyrus? Non obolo ut quivis ternio detur? Ibi Hanc mercatores vestri mercede revendunt, Non, puto, maiori quam mihi emenda venit. Tu magis es nummis ego quam ditatus avaris Praemia quod proprii digna laboris habes. Maior enim toto pars non est, ast mea pars est, Est igitur maior, pars tua parte mea. Unde mihi nimium iam prodigus esse videris, Quod fortuna tibi blanda favore favet: Plurima tam lata clausisti carmina cera, Publica ceu quando res sua scripta facit. Tunc ego cum caperem manibus tua scripta, putabam Littera quod nobis aere repleta venit. 337