OCR
30 35 40 45 50 55 Iupiter has sensit dominante Cupidine flammas, Vulnus id expertus Mars truculentus erat, Non igitur mirum si flammis urimur et nos, Quas tanti quondam sustinuere dii „Omnibus est illud rebus commune creatis, Coniugii sanctum quo venerentur opus.” Cuius eram tanto succensus amore puellae, Huic alium iunxit pronuba Iuno virum. Divitiis multo qui fortunatior est me, (Nobilitas magnae sunt modo divitiae) „A nostro sed enim tam longe distat honore A summo quantum terra remota polo est.” Ipsius hic mater liquidis est mersa sub undis, Carnificis forti praecipitata manu. Lurida quod proprio miscens aconita marito, Mergere Lethaeis hunc cupiebat aquis. Sed tanto iustas solvit pro crimine poenas, Aeternum natis dedecus atque tulit. Conqueror infamis quod me superaverit hostis, Deploro casum cumque dolore meum. Hinc nostro nullus superest in carmine cultus, Hinc macies Bulgar carminis ista mei. Si mihi, quod spero, praesens erit augur Apollo Inque dabit vires carmina nostra novas, Exiguum quamvis tamen experiere poetam, Quando tuae matris facta nefanda canam. O soboles pravae matris perverse Menalca, Luminibus numquam conspiciende meis. ‘Tu siquidem arte vales de nostro scribito casu Exprime et affectus ceu potes oro meos. Si quid Mossovia rerum scis urbe novarum Carminibus fiam certior ipse tuis. 335