Sic terrore gravi contremuitgue metu,
Fervidus extrema ut sanguis perfusus in ora,
Cor exsangue mihi membrague desereret.
Hinc valido pulsu pavidum mihi contremuit cor,
Vera tibi, frater, non ego ficta loguor.
Namque inopina magis laedunt praecordia tela,
Quam quae luminibus conspicienda cadunt.
Tantarum rerum securus nil quia rebar,
Me praesens vitae linquere posse genus.
Talia quin etiam tacito sum corde locutus,
(Quod sentit mea mens id quoque penna notat)
An rudis accedes doctrinae ad limina magnae?
Disce prius, sacros sume deinde gradus,
Candida nam nec adhuc tua scripta, Philippe, relegi,
Quae pastor debet quisque tenere pius,
Is pius est pastor doctus pariterque vocandus,
Qui relegens discit scripta, Philippe, tua.
Maximus haec magni fertur fecisse Lutherus,
Et sic Eulogio concelebrasse suo:
Diceret ut nullum, post Biblia sacra laborem,
Tantum communes exuperare locos.
Utque omnes massam patres agerentur in unam
Tale tamen fieri posse negabat opus.
Imo suis scriptis tua, docte Philippe, Lutherus
Praetulit et multo iussit honore coli.
Usque adeo ut vellet sua mortua, dum modo longae
Communes posset vita manere locos.
Ergo prius versanda manu sunt scripta Philippi,
Aut quaecumque illis consona rite docent.
Ordinibus quam subiiciar de more verendis
Ad magnique procul nominis ibo viros.
Ne rudis hos — ut sum — subito si forsan adirem,
Nec studio sacro tempora certa darem.
Contemptus nostro vestroque pudore reversus
Inscitiae poenas commeritasque darem.
Fama est, non rudibus sacra committuntur asellis
Dogmata, sed possunt qui docuisse viris.
Quique salutarem cognorunt relligionem,
Et certi fidei sunt sat in articulis.