OCR Output

10

15

20

44.
[82]
Ad Georgium Bulgar, Valerianus Mader

Si qua parte tui capitis relevare dolorem
Et possem morbo consuluisse tuo.
O mihi praecipuos inter numerate sodales,
Hunc proprio pro te corpore ferre velim.
Tristia perturbant adeo mihi nuntia mentem,
Nuntia quae nobis littera missa tulit.
‘Tu vero non es solus qui talia perfers
Et nostram morbus concutit iste scholam.
Tres velut exsangui decumbunt corpore ephebi,
Invasit quorum, proh dolor, iste caput.
Nec capitis tantum dolor hic, sed corpore toto
Incensi nimio ceu focus igne cremant.
Hos desiderium, nec tangit cura ciborum,
Sic miseri tristi corpora peste necant,
Scilicet ingentis facit hoc vis illa caloris,
Laedere qui stomachum cunctaque membra potest.
In stomacho capitis causam tu quaere doloris
Et stomachi primum sit tibi cura tui.
Si durus, molles escas, tu sumere debes
Dulcia cum prunis iuscula cocta bibe,
Sic male quod calidus stomachus digessit, abibit,
Et veniet Domino pristina dante salus.

45.
[83]
Ad pastorem Birovicensem

Inter convivas, Andrea care, futuros
Nunc nequeo praesens hospes adesse tuos.
Tradita cura mihi est a praeceptore iuventae
Et vespertini tradita cura chori:
Ergo intellectos psallam de pectore psalmos.
Pectore vult, tantum non Deus ore — coli —
Et quia finitos sequitur mox vespera psalmos
Sol et in aequoreas lumina condit aquas.
„Obscura non est tutum de nocte vagari,

330