OCR
35 40 45 50 55 60 65 70 75 Gratulor atgue hilari gaudia mente gero, „Fama boni iucunda nimis solet esse sodalis, Cuius mellifluo candor in ore sedet. Sed qui fucato faciunt animo omnia fratres, Illorum est tristis commeminisse dolor:” Nil aliud quando loqueris, nisi dulcia narras Verba, queunt mellis quae superare favos. Sermonemque studes numquam tractare profanum, Omnis in eloquio est, sed tua cura sacro. Auguror, haud fallent nostram praesagia mentem, Auguror in ventos verba nec ista loquor. Eximios inter numerabere rite ministros, Divini fies gloria magna chori. Pascua ceu mites ad laeta feruntur oviclae, Ad tua concursus dogmata tantus erit. Quando arcana sacri pandes oracula verbi Suggesto doctum cum caput eque feres, Non insueta rudi propones scita cohorti, Haereseosque malae nullius author eris. Si quae forsan erunt, ut erunt terrentia, dura (in Christo cunctis experienda piis) Spiritus infracto donet te robore sanctus, Ut constans quodvis perpetiare iugum. Indivisa manet crux fidos fida ministros, Quod multi tolerant, tu quoque disce pati. Victoris populi non falso nomine gaudes, Sis patiens populi, sic quoque victor eris. Non tu — ceu multos nostri fert temporis aetas — Sacra ministerii iura tuenda subis, Ut cumules summos amplis cum rebus honores, Ut paupertatem suffugiasque gravem. Id faciunt homines verae pietatis egentes, Inscitia et quorum pectora vexat iners, Non, inquam, tali tu munia fine subisti Ista tuo haud cessit sanctus ab ore pudor. Novi legitima quam sis ratione vocatus, Ac velut extrusus tam grave, sumis onus. Nam non voce rudis seductus simplice vulgi es, Est tua iudicio causa probata bono. Dignus es a doctis doceas ut et ipse repertus Et pura claris relligione viris Omnes quotquot habet iunctos ecclesia fratres, 325