OCR Output

75

80

85

90

10

15

Nomine nos miseri poscimus ista tuo:

Per populos, saevo grassantem comprime Turcam
Vulnere, qui vera te pietate colunt.

Nam licet hoc aevi quodcumque est nos mala multa
Crimina flagitiis accumulata manent.

Tu tamen, Emanuel, facilis ut concipis iras
Peccato, clemens sic posuisse velis.

Quando tua coram nos maiestate fatemur
Immersi turpes criminis esse reos,

Est etiam nobis veniae spes certa futurae,
Quod puer es natus, sontibus atque datus.

Non ideo ut tumidos propria virtute reducas,
Sed capiunt prompti qui tua dona, venis.

»Haud opus est validis, aegro sed corde Redemptor
Paeonias miseris suppeditare manus.”

Ipse gravi cunctos peccati pondere pressos
Ad tua si cupiant regna venire vocas,

Currentes igitur, clemens quos ante vocasti.
Ne fuge, sed promptas porrige, Christe, manus.

39.
[73]

Ad dominum patrem Nicolaum Mader

»Usibus humanis sunt omnia condita, solus
Ut celebret Dominum laude creatus homo est,”

Atque Dei laudes quo sedulus iret, in illum
Contulit omnipotens talia dona Deus:

Frigora pelluntur calida mordentia veste,
Quam facere ex varia pellio pelle solet.

Quidam mactati gaudent de pellibus agni,
Astutae quidam tegmina vulpis habent.

Hic fert exuvias immanis dentibus ursi,
Alter crudivori terga prehensa lupi.

Sed te nobilior qua non est corpore martes,
Non nisi nobilium splendida turba gerit.

Nempe velut facie superas animalia molli,
Sic tibi praecipue dignus habetur honor.

Unde suis armis nobis gratissima martes
Te meruit clarus nobilitate, pater.

His homines saevos hiemis depellere morsus

322