Carmina fraternum quae contestantur amorem,
Conspersit quali pectora nostra Deus,
Altera postremo quoque littera missa recessu
Non minus egregio carmine tincta fluit.
Utraque non sterilis perfragrans mentis odorem,
Utraque iudicii litera plena boni.
Haec tua pervigili quae pangis carmina cura,
Scribere cunctanti carmine, calcar erant.
Ergo novem quamvis non sint mihi dona sororum
In numeros ut vix cogere verba sciam,
Cogo tamen versu tibi respondere laborans,
Tuque velut longis versibus addo breves.
Desine mirari: non littera certior ulla
Factus eras a me quod Nicolae diu,
Qui prius ad caros, te contestante, sodales
Dum potuit semper scripta legenda dedi.
Nam tuus in nostro praesens quasi pectore vultus
Haeret et oblitum non sinit esse tui.
Plurima qui studiis passus communia mecum,
Qui condiscipulus, qui mihi frater eras.
Cum nos in lucem genuinae genuere sorores
Pectore sub memori, te mihi crede gero.
Unicus erudiit siquidem praeceptor utrumque
Pectore sub memori, te mihi crede gero:
Causa morae sed enim diuturnae, vera fatebor
Nulla quod a nobis littera missa fuit.
Dividimur vastis terrarum tractibus ambo,
Invia scis posita est inter utrumque via,
Nomine terribiles propter famaque Valachos
Transsylvana cupit rarus adire loca.
Nuper Leucorea quidam remeabat ab urbe
Saxo, notas potuit qui tibi ferre meas.
Sed modo, iam promptas animo quis perferet angor
Vanus erit noster forsitan iste labor.
Quicquid erit, coeptum tamen exequar usque laborem
Et responsa prius verba notabo tuis.
Fama peregrinas est divulgata per oras,
Quae celebrat docti nomen ab arte viri.
Cuius uterque sumus Musarum castra secuti,
Sic tua principio littera missa sonat.