Dogmata sumserunt gui Colacine, tua."
Sive etenim spectes divini semina verbi
Omnia sunt verbis enucleata tuis.
Sive prius nostris obscuras finibus artes
Eloquio lucem quae peperere tuo.
Plurima grandaevos fugiunt aetate magistros,
Quae didicit parvus te praeeunte puer.
Lingua Palestinae non multis cognita gentis,
Per digitos pueris est recitata manus.
Graecaque cum lingua novit praecepta Latina,
Quae tibi praeceptor subdita turba fuit.
Ergo decet maesto suffundere lumina fletu,
Impius est, qui non corde dolente gemit,
Si qua prius tristem meruerunt tempora luctum,
Convenit his siccas non tenuisse genas.
Rex Macedum cuius celebrant quoque facta prophetae,
Scripsit Aristoteli talia verba sopho,
Grata quidem mentis praeconia reddo tonanti,
Quod sobolem luci prodidit ipse meam.
Sed maiora meum perfundunt gaudia pectus,
Gaudia magnanimo digna parente fero.
Tempore quod dulcis sumpsit primordia vitae
Coepit et hic aevo magne vir esse tuo.
Qui teneri poteris mores inflectere nati,
Et puero sophiam tradere voce sacram.
Rex velut oblato celebrabat magna Philippus
Gaudia, natalis tempore filioli:
Sic vos ablato Zolnenses pectora cives
Tundite, qui sobolem vultis habere bonam.
»Scilicet heroas generoso sanguine cretos
Mansuetis cultos artibus esse decet.
Gratia pro vitae tribuenda parentibus ortu
Est, bene quod vivas sed referenda scholae."
Quae schola si docto careat fraudata magistro,
A vitio turpi nomen et omen habet.
Otia Nicoleo sub praeceptore fuerunt
Sancta, placent studiis gualia nempe sacris
Bacchica dum celebrans cursabat turba per urbem