OCR
65 70 75 80 85 90 95 100 Dogmata sumserunt gui Colacine, tua." Sive etenim spectes divini semina verbi Omnia sunt verbis enucleata tuis. Sive prius nostris obscuras finibus artes Eloquio lucem quae peperere tuo. Plurima grandaevos fugiunt aetate magistros, Quae didicit parvus te praeeunte puer. Lingua Palestinae non multis cognita gentis, Per digitos pueris est recitata manus. Graecaque cum lingua novit praecepta Latina, Quae tibi praeceptor subdita turba fuit. Ergo decet maesto suffundere lumina fletu, Impius est, qui non corde dolente gemit, Si qua prius tristem meruerunt tempora luctum, Convenit his siccas non tenuisse genas. Rex Macedum cuius celebrant quoque facta prophetae, Scripsit Aristoteli talia verba sopho, Grata quidem mentis praeconia reddo tonanti, Quod sobolem luci prodidit ipse meam. Sed maiora meum perfundunt gaudia pectus, Gaudia magnanimo digna parente fero. Tempore quod dulcis sumpsit primordia vitae Coepit et hic aevo magne vir esse tuo. Qui teneri poteris mores inflectere nati, Et puero sophiam tradere voce sacram. Rex velut oblato celebrabat magna Philippus Gaudia, natalis tempore filioli: Sic vos ablato Zolnenses pectora cives Tundite, qui sobolem vultis habere bonam. »Scilicet heroas generoso sanguine cretos Mansuetis cultos artibus esse decet. Gratia pro vitae tribuenda parentibus ortu Est, bene quod vivas sed referenda scholae." Quae schola si docto careat fraudata magistro, A vitio turpi nomen et omen habet. Otia Nicoleo sub praeceptore fuerunt Sancta, placent studiis gualia nempe sacris Bacchica dum celebrans cursabat turba per urbem 276