OCR
50 55 60 65 70 75 Tendimus ad tuguri congestum caespite culmen, In tenebris clausas quaerimus atque fores, Simulus exigui cultor ceu rusticus horti Vestigasse suum dicitur ipse focum. Ostia sed caecis manibus sunt obvia facta In conclave suis quae modo aperta patent, Haec simul, ut strepitum fuerant reclusa dederunt, Ingredimur, recte sic fore nempe rati. Interea excutiens vigili sua lumina somno Hospes ait: quid vult haec nova causa mali? Membraque desiliens vili levat impigra lecto, Mox Cybalem, natum mox vocat atque suum, Postibus e nigris pendentia corripit arma, Excitat et crebris flatibus illa focum. Nos trepidos vitae discrimine luridus horror Occupat et gelidus concutit ossa tremor. Egreditur, nobis surgunt horrore capilli, Nec facit officii munera lingua sui. Tunc subiere meam, genitor dulcissime, mentem Qualia migranti dicta paterna dabas: Nate peregrinas procul hinc abiture per oras, Obscura noli carpere nocte vias. Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones, Saepe viatori nox tulit atra necem. Nocte sub obscura fiunt mala plurima, nocte Multa latrociniis sunt loca plena malis, Iamque propinquabat lacrimosae caedis imago, Acta sed eventu res meliore fuit: Namque furore brevi correptum vicimus hostem, Vicimus harmonicis saxea corda sonis. Et velut aequoreus qui vexit Ariona delphin: 47 tuguri] Az eredeti nyomtatvany Tugunei alakja biztos, hogy hibas. A helyes olvasat Tugur(i)i lenne. Lásd: Verg. ecl. 1, 68: e¢ tuguri congestum caespite culmen. 49 Simulus ... horti] App. Verg. Moret. 3: „Simulus exigui cultor cum rusticus agri.” lumina somno] Verg. Aen. 4, 185; Verg. georg. 4, 414; Ov. met. 1, 714; Ov. epist. 12, 107; Sil. 5, 529; Catull. 64, 122. 58 Cybalem] App. Verg. Moret. 31: „Cybalen”, „Scybalen”. Habär a forrässzövegben egy afrikai, nöi szolgáról van szó, Mader itt csak szolga" értelemben használja. 60 Excitat ... focum] App. Verg. Moret. 12. 61-62 luridus horror occupat] Ov. met. 14, 198. 69 Ut iugulent ... latrones] Hor. epist. 1, 2, 32. 71 Nocte sub obscura] App. Verg. Eleg. in 1, 29. 77 Ariona delphin] Ov. fast. 2, 79-96; Gell. 16, 19; Hyg. fab. 194. Az eredeti Oriana alak eliras. Mader itt Arión és a delfin jól ismert történetére utal. 270