OCR
Etiamsi mihi nihil fuerit optatius quam ut primum abs te ipso devotissimus cognoscerer, nihilominus quae ad obsequium promptum pertinent ea aliquando praetermisi, sed non ex composito; forte enim evenit ut cum ad me tuae perlatae fuerint litterae tantis implicarer negotiis ut nec tibi nec mihi satisfacere licuerit. Moram igitur, ne res malae menti, cum quae tibi utilia sunt, mihi jam nulla gratiora videantur. Jam ad rem. Manuscripti Codices a Budensi bibliotheca in Granvellanam exportati quos in Museo Domini Boisot vidisse testatur Mabillionius noster‘*‘ adhuc in bibliotheca nostra publica etiamnum sedulo asservantur. Primus in follio] majlori] qui inscribitur, Lactantius de falsa Religione‘? tatu dignus tum eximia litterarum concinnitate, tum elegantia membranae Lactei Coloris. Prima pagina topico limbolarius circum ornatur et in inferiori parte exhibet insignia quae numero 4° descripsi. Scriba celavit nomen suum tum in capite tum in fine operis. Ex integro renovata compactio est ut constat comparationem antiquarum colligationum. Secundus codex cui titulus Tito[!] Livii Patavini historiografi[!] excellentissimi de secundo bello punicho liber,”® membraneus est in fol[io] majlori]. Viticulae hujus genios et pavones exhibent, decasque n[...?]. Sub fronde viridi tuto pascentes et in inferiori parte insignia numlerorum?] expressa. Lignea compactio, incor[rlupte et parum solerter elaborata. Nihil speciosum exhibet praeter duo insignia in utraque adversa part[e] quae videtis numleri] 3° et 4°. Sequentibus verbis clauditur codex 7 noJohannes Cruder Theutonus haud ignobilis scriptor Decadem tertiam Titilivii clarissimi historict scripsit In compagine interiori parte dextra haec leguntur, Ag/u/st{us2] Libre[?], ex parte sinistra Johannes Neuen. Sed diversa et recentiore ma[nu?] exarata. Duos alios Titilivii codices, ex vetustissimo Florentiae exemplari descriptos ad Corvinam bibliothecam similiter pertinuisse, insinuat Mabilonnius[!],°? differunt tamen ab illo de quo supra 1° colligationis natura et scriptoris diversitate, 2° praestant elegantia et litterarum concinnitate, 3° insignibus et viticulis carent. Uterque formam habet folii majoris et terminatur sequentibus verbis, Joannes a. fi clarissimo viro Cosimo Medici ex vetustissimo exemplari hoc opus transcripsit anno M°CCC°XXV ex his duobus ultimus codex anno 1427 ab eodem descriptus est. Alium insuper habeo prae manibus MSS" in 4° aut folio min[ori]. Codicem a Mabillonio omissum cui titulus Dionisii Areopagite Atheniensis episcopi de Coelesti Hierarchia ad Timotheum Episcopum Ephesi liber etc.°° Hunc ad Corvinam 626 MABILLON-GERMAIN 1685, 7-8. 87 Csaropt 1973, 268 (Nr. 383.) does not consider it an authentic corvina. Mapas 2009 does not even list it. 68 Csapopi 1973, 276 (Nr. 403.) does not consider it an authentic corvina. Mapas 2009 does not even list it. 69 MABILLON-GERMAIN 1685, 8. 60 Csaronı 1973, 208 (Nr. 231) lists it as an authentic corvina. Mapas 2009, 54 (Nr. 50.) confirms it. 137