Etiamsi mihi nihil fuerit optatius quam ut primum abs te ipso devotissimus
cognoscerer, nihilominus quae ad obsequium promptum pertinent ea aliquando
praetermisi, sed non ex composito; forte enim evenit ut cum ad me tuae perlatae
fuerint litterae tantis implicarer negotiis ut nec tibi nec mihi satisfacere licuerit.
Moram igitur, ne res malae menti, cum quae tibi utilia sunt, mihi jam nulla gra¬
tiora videantur. Jam ad rem.
Manuscripti Codices a Budensi bibliotheca in Granvellanam exportati quos in
Museo Domini Boisot vidisse testatur Mabillionius noster‘*‘ adhuc in bibliotheca
nostra publica etiamnum sedulo asservantur.
Primus in follio] majlori] qui inscribitur, Lactantius de falsa Religione‘?
tatu dignus tum eximia litterarum concinnitate, tum elegantia membranae Lactei
Coloris. Prima pagina topico limbolarius circum ornatur et in inferiori parte ex¬
hibet insignia quae numero 4° descripsi. Scriba celavit nomen suum tum in capite
tum in fine operis. Ex integro renovata compactio est ut constat comparationem
antiquarum colligationum.
Secundus codex cui titulus Tito[!] Livii Patavini historiografi[!] excellentissimi
de secundo bello punicho liber,”® membraneus est in fol[io] majlori]. Viticulae hujus
genios et pavones exhibent, decasque n[...?]. Sub fronde viridi tuto pascentes et in
inferiori parte insignia numlerorum?] expressa. Lignea compactio, incor[rlupte et
parum solerter elaborata. Nihil speciosum exhibet praeter duo insignia in utraque
adversa part[e] quae videtis numleri] 3° et 4°. Sequentibus verbis clauditur codex
Johannes Cruder Theutonus haud ignobilis scriptor
Decadem tertiam Titilivii clarissimi historict scripsit
In compagine interiori parte dextra haec leguntur, Ag/u/st{us2] Libre[?], ex parte
sinistra Johannes Neuen. Sed diversa et recentiore ma[nu?] exarata.
Duos alios Titilivii codices, ex vetustissimo Florentiae exemplari descriptos
ad Corvinam bibliothecam similiter pertinuisse, insinuat Mabilonnius[!],°? dif¬
ferunt tamen ab illo de quo supra 1° colligationis natura et scriptoris diversitate,
2° praestant elegantia et litterarum concinnitate, 3° insignibus et viticulis carent.
Uterque formam habet folii majoris et terminatur sequentibus verbis, Joannes a.
fi clarissimo viro Cosimo Medici ex vetustissimo exemplari hoc opus transcripsit anno
M°CCC°XXV ex his duobus ultimus codex anno 1427 ab eodem descriptus est.
Alium insuper habeo prae manibus MSS" in 4° aut folio min[ori]. Codicem a
Mabillonio omissum cui titulus Dionisii Areopagite Atheniensis episcopi de Coe¬
lesti Hierarchia ad Timotheum Episcopum Ephesi liber etc.°° Hunc ad Corvinam
626 MABILLON-GERMAIN 1685, 7-8.
87 Csaropt 1973, 268 (Nr. 383.) does not consider it an authentic corvina. Mapas 2009 does not even
list it.
68 Csapopi 1973, 276 (Nr. 403.) does not consider it an authentic corvina. Mapas 2009 does not even
list it.
69 MABILLON-GERMAIN 1685, 8.
60 Csaronı 1973, 208 (Nr. 231) lists it as an authentic corvina. Mapas 2009, 54 (Nr. 50.) confirms it.