OCR Output

38 Tr 0 AS

quod vino Sirmienfi par, ant fimile in
toto terrarum orbe difficile fit reperire,
Cuspinianus vero vina Sirmienfia dicit
excellentifsima, quæ cum Cretico, aut
Corfico certare putat vino. Quin imo &
Nicolaus Olähus, qui e Transylvania
oriundus pofi exactos in Aula Uladislai,
& Ludovici H. Regum juvenilis ætatis
annos per varios honorum gradus ad
Cancellarii Avlici primum, deinde etiam
ad Archi-Episcopi Strigonienfis dignita¬
tem Anno, 1557. pertigit, hic inquam re¬
rum Hungaricarum, fi quis alius, peri¬
tifsimus Tokajenfis quidem vini Cap. 11,
facit mentionem , fed dum celebriora
Hungariæ vina enumerat, Tokayenfibus
præcipuam gloriam non tribuit. Sie
enim habet Cap. 10. in defcriptione Ci¬
vitatis Pesthienfis, ævo fuo emporii to¬
ta Hungaria celeberrimi: ,, Pesthum Ci¬
vitas vinis exoticis, non Sirmicis mo¬
do, iisque optimis: (quæ perinde ac
Cretica funt) dulci fapore præftanti¬
bus, fed & Baronianis, Somodianis
celebris. Eo conveniunt magno nu¬
» mero Poloni, Silefite, & plereque
» nationes externe, in eaque vina mer¬
„ canturs

99
3)
99
599

33

42