45:
Epitaphia divi regis Stephani
Hic me coniectum curis odioque meorum [F4]
Hausit summa dies et inevitabile fatum,
Restitui invitis et honorem et regna Polonis
Indomitas Scythiae vires, Prussumque rebellem
Marte fero domui, servavi iura fidemque
Faelix aeternis nisi famam extendere fatis
Fata invidissent, nostrique ignavia secli.
Flete piae leges, cives gaudere protervi
Libera iam vestris taxata licentia fraenis
Moribus et similem vestris iam quaerite regem.?7
Quid mihi pro victo pacata Polonia Moscho
Pro salvo populo quid dedit? Invidiam.
Principe me quod honos et mortua fama revixit
Turaque quod sanxi quid dedit? Invidiam.
Quis furor invidia mentes afflavit iniquas
Proque benefactis cur male facta dedit?
Libertas, mala lex, et prava licentia regni,
Venalisque fides, ambitioque levis.
Ergo pax, plebs, ius, honor, inudiaeque valete
Et bona libertas: iam mihi parta quies.
Marte invictus eram, vicit mors saeva, quis author?
Non vis, non virtus ulla: duo medici.
Quid mirum haereticus proscriptus et hostis uterque
Divorum atque hominum corporis atque animae.