OCR
1310 1315 1320 1325 1330 1335 1340 1345 Ornabit merces, guae talio digna rependet? Civica sufficeret servato cive corona, Laurea pacanti terras, aut hoste subacto, Te dignum nil invenient, tu miles Olympi Non civem, aut fragiles muros, non oppida servas, Sed coeli reseras iter, atque altaria sancis, Eripiens tenebris animas et Tartara frangens, Innumerosque refers diverso ex hoste triumphos. Per cunctos igitur pietas te vexit honores: Ut posses prodesse magis, te Dacus, et ora Sarmatiae, iuvenem rebus praefecit agendis. Nunc reges orator adis, nunc templa sacerdos, Et modo privatum modo publica commoda tractans: Nunc bona, nunc animas hominum, nunc corpora servas. Cura prior pietas, et ne qua parte vacillet Relligio, firmas socios, et phana revisis, Custodisque sacrum communis pastor ovile. Qualis multiplices hominum formatur in usus Vulneris impatiens adamas, nunc torquis adornat D5" Pectora, nunc implet dextram scyphus, unus in omne Artificum divisus opus, nec inutilis usquam. Vix impuber adhuc primo gena flore pilabat Cum fasces antistes inis, proh quanta voluntas Auspicium est testata tuum, quis clamor ubique Que matrum lachrymae, quae spes quae vota bonorum, Ipsa videbatur positis ecclesia curis Gaudia testari, et sacrum motare cacumen. Tunc lapidum risus, praesagaque somnia vulgo Iactari, vocesque imis exire sepulchris. Tandem inquit tandem e seris evolvite seclis Hunc unum pia fata diem, quo belliger Hunnus Pro patre Romano Corvina redintegret arma. Euge novum numen patriae spes una, fidelis Palantum custos ovium, cui credita fato Res hominum, quem fida gregis tutela manebat. Euge Petri iurate comes, ecclesia mater Te pridem, te signa poli praesaga vocabant. Perge salutifero moderari numine caetum, Coelestisque vigil roseo signate galero Pasce gregem, donec pretioso sanguine Christi Pallia tincta geras perfuncte laboribus aevi. 220