OCR Output

1310

1315

1320

1325

1330

1335

1340

1345

Ornabit merces, guae talio digna rependet?

Civica sufficeret servato cive corona,

Laurea pacanti terras, aut hoste subacto,

Te dignum nil invenient, tu miles Olympi

Non civem, aut fragiles muros, non oppida servas,
Sed coeli reseras iter, atque altaria sancis,

Eripiens tenebris animas et Tartara frangens,
Innumerosque refers diverso ex hoste triumphos.
Per cunctos igitur pietas te vexit honores:

Ut posses prodesse magis, te Dacus, et ora
Sarmatiae, iuvenem rebus praefecit agendis.

Nunc reges orator adis, nunc templa sacerdos,

Et modo privatum modo publica commoda tractans:
Nunc bona, nunc animas hominum, nunc corpora servas.
Cura prior pietas, et ne qua parte vacillet

Relligio, firmas socios, et phana revisis,
Custodisque sacrum communis pastor ovile.

Qualis multiplices hominum formatur in usus
Vulneris impatiens adamas, nunc torquis adornat D5"
Pectora, nunc implet dextram scyphus, unus in omne
Artificum divisus opus, nec inutilis usquam.

Vix impuber adhuc primo gena flore pilabat

Cum fasces antistes inis, proh quanta voluntas
Auspicium est testata tuum, quis clamor ubique
Que matrum lachrymae, quae spes quae vota bonorum,
Ipsa videbatur positis ecclesia curis

Gaudia testari, et sacrum motare cacumen.

Tunc lapidum risus, praesagaque somnia vulgo
Iactari, vocesque imis exire sepulchris.

Tandem inquit tandem e seris evolvite seclis

Hunc unum pia fata diem, quo belliger Hunnus

Pro patre Romano Corvina redintegret arma.

Euge novum numen patriae spes una, fidelis
Palantum custos ovium, cui credita fato

Res hominum, quem fida gregis tutela manebat.
Euge Petri iurate comes, ecclesia mater

Te pridem, te signa poli praesaga vocabant.

Perge salutifero moderari numine caetum,
Coelestisque vigil roseo signate galero

Pasce gregem, donec pretioso sanguine Christi
Pallia tincta geras perfuncte laboribus aevi.

220