OCR
950 955 960 965 970 975 980 Ni decus hoc unum vestro guogue numine Divi Excipiat reducem, date sacro impendere Regi Hoc guicguid religuum est mihi temporis, hac eat omnis Vita mihi, optatumgue diu sic exeat aevum. Pars tertia. [Ce] Continens Carmen quo Cardinalis Illustris: Roma rediens exceptus fuit a Francisco Hunniadino. Exere Luciferos Erythraeo gurgite currus Sol: operata sacris plaudant concentibus astra, Ocius et pigrum moveant sarraca Bootem Laetitiae bona signa: sacer genialibus hymnis Aether, unanimique citet Titana chorea, indigeti gavisa novo. Tu causa bonorum Tu cui sydereos redimit nova purpura crines Dive fave, tibi post Scythicum mea tibia Martem Andrea venerande vacet, te numen adorem, Cui vitae pars nulla perit, cui sacra per omnes Maiestas est vecta gradus, et cardine sistens Supremo, tandem aeternis stetit aemula Divis. Ergo nec Aonio deducam vertice Musas, Non animus vatum vocali flumine libet, Castalius mea labra latex, nec fabula Pimplei Maeoniis animata modis, aut ebria loto Profuerit, non ficta cano: Tu suffice vires [C7] Qui caneris, tu numen eris, tua gloria carmen Aeternet, lumenque tuo de lumine summam. Sed quota pars aevi viridis, quae portio laudum In numeros impune cadet? Si pectus ahenum, Centum ora, et linguas Smyrnaei rana poetae Mantousque culex ad inania, monstra vocarunt: Quae lyra, qui montes, ecquis mihi vera canenti Mugiet ore tripus, menti quis inaestuet Euan, Quove sacer numerus temerabitur Hippocrene? Tu cui Roma sacros non inficiatur honores, Sancte puer superos animo complexe capaci: Tu mihi te da posse loqui, tu numine quovis Irradia, captumque tuae dulcedine laudis 211