OCR
670 675 680 685 690 695 700 705 710 Nec nisi secreto monstratum numen aditur, Progredimur, sacrosgue Deo celebramus honores: Hinc inde Frissacum et Neichirki iugera mensi Frissach. Neichirk. Naymarchum, os mutumgue cito perlabimur axe. Stiriacos donec sterilis confinia terrae Stiria. Confundunt populos, par genti cultus utrique Congener ingenium, pendent cervice tumores Barbarum in morem, squallens sine lege capillus, Venatu silvas agitant, Cererisque Lyaeique Expertes, vitae sortem miserabilis urgent. Vos quibus hic aether rerumque abscondita curae Numina, quae ratio tales produxerit ortus, Strumarum causa efficiens. Dicite, vos monstri causas aperite latentes. Perpetuum terrae vitium, et male coctus opaco Oppressus tellure latex, abluta metalla, CY Vel plumbum, gypsumve tenax, vel hydrargyros, illinc Tam variae venis pestes hic effocat humor, Laxat hic, hic alio atque alio se semine prodit. Fert Babylon guttas, naphtam dixere Pelasgi, Quam quocumque fugax flammarum atque ignis amici Vis sequitur, dum tota leves conflagret in auras. Est locus adversam qua Dacia mater in Arcton Porrigitur, dumis coeloque minantibus horrens Cautibus, hic maiora fide miranda videre Me memini, in putres baculum concrescere petras Momento, nodosque modis inolescere miris Informi trunco, strumas exsanguis agebat Arbor, et horrentem expavit natura figuram. Rarius est sedenim, puroque salubrius haustu Sole diu quidcunque calet, ceu imbribus unda Quae cecidit, fluviusque suo distantior ortu. Pelcion, et sterili Kindfeltum appellimus arvo Pelcium. Kindfeltum. Irriguo Lubenna sinu, Prukkumque feraci Lubenna. Prukkum. Excepit gremio, mox Marslacon inde minaci Impendens nemori legitur, tunc altior ora Defessis rerum foecundos Austria campos Austria. Explicuit, longe metimur culmina visu Murorum, et firmis vallatas moenibus arces. Prospicimus late pugnata ferocibus Hunnis Oppida, magnanimo Scaevae prostrata Viennae Scaeva Vienna. Moenia Corvino, calcataque signa ferocis 201