OCR
75 80 85 90 95 100 105 110 Arva per, agnatasque virens interpolat herbas. Tum sic ad superos: O qui praees omnibus, inquit, Oratio. Summe pater, quibus esse datum, quem praepes olympus [A6!] Et mater tellus, ac iura perennia rerum Et metuunt et amant, a quo sumus omnia, et in quo Tu potes e nihilo producere secula nutu: Utere me quacunque potes, potes omnia: Tu me Vide lutum tanto dignatum munere vitae Authorem das scire meum: tua sola voluntas Dotibus his, et spe vitae beat infinitae: Iam satis expertum tua quid miseratio possit: Hac etiam me forte beas. Ure ure meum cor Igne tuo propius, ne servus inutilis abdam Depositum, satiaque tui solius amore Hanc animam, cunctis cor inexpugnabile monstris Ingenera. Procul hinc fastus, procul ite nocentis Invidiae stimuli. frustra deludere tentas Hanc animam commune nefas: quin protinus eia Deiice me pietas, animum patientia frange, Ut discam servire Deo. Stupefecerat omnes Iamdudum sacer ille lepos, zelusque loquentis: Et modus et mixtum plus quam gravitate senili Eloquium, sed nec fandi vis illa, nec aevi Tam praecox pietas, animos oculosque silentum Quam spretae tetigistis opes. O sola beata Divitiis Satur aethereis, et sordibus aevi; Libera mens, ut quam non insidiosa voluptas, Non levis ambitio, non spes emancipat ulla Contentam meliore bono. Tunc ora verenda Tus adolet, corpus lustrali spargitur unda. Et nova maiestas sacra tempora circumtexit [A6"] Imponente manu, tum pulchro concolor ori Impositio manus. Infula Sidonio quater exsaturata cruore Vertice cardineum fulsit decus: inde fluentis Maiestas undosa togae, chlamys alba rotundat Exstantes humeros: digitos sacer annulus ornat. Qualis militiae mala perpessurus iniquae ‘Tyro tener vario sese munimine sepit Ense latus, galeam capiti, Phorcynida laevae, Induit. Hinc lorica trilix, thoracis et illinc Squamma bilix latos humeros et terga revelat, 181