Arva per, agnatasque virens interpolat herbas.
Tum sic ad superos: O qui praees omnibus, inquit, Oratio.
Summe pater, quibus esse datum, quem praepes olympus [A6!]
Et mater tellus, ac iura perennia rerum
Et metuunt et amant, a quo sumus omnia, et in quo
Tu potes e nihilo producere secula nutu:
Utere me quacunque potes, potes omnia: Tu me
Vide lutum tanto dignatum munere vitae
Authorem das scire meum: tua sola voluntas
Dotibus his, et spe vitae beat infinitae:
Iam satis expertum tua quid miseratio possit:
Hac etiam me forte beas. Ure ure meum cor
Igne tuo propius, ne servus inutilis abdam
Depositum, satiaque tui solius amore
Hanc animam, cunctis cor inexpugnabile monstris
Ingenera. Procul hinc fastus, procul ite nocentis
Invidiae stimuli. frustra deludere tentas
Hanc animam commune nefas: quin protinus eia
Deiice me pietas, animum patientia frange,
Ut discam servire Deo. Stupefecerat omnes
Iamdudum sacer ille lepos, zelusque loquentis:
Et modus et mixtum plus quam gravitate senili
Eloquium, sed nec fandi vis illa, nec aevi
Tam praecox pietas, animos oculosque silentum
Quam spretae tetigistis opes. O sola beata
Divitiis Satur aethereis, et sordibus aevi;
Libera mens, ut quam non insidiosa voluptas,
Non levis ambitio, non spes emancipat ulla
Contentam meliore bono. Tunc ora verenda
Tus adolet, corpus lustrali spargitur unda.
Et nova maiestas sacra tempora circumtexit [A6"]
Imponente manu, tum pulchro concolor ori Impositio manus.
Infula Sidonio quater exsaturata cruore
Vertice cardineum fulsit decus: inde fluentis
Maiestas undosa togae, chlamys alba rotundat
Exstantes humeros: digitos sacer annulus ornat.
Qualis militiae mala perpessurus iniquae
‘Tyro tener vario sese munimine sepit
Ense latus, galeam capiti, Phorcynida laevae,
Induit. Hinc lorica trilix, thoracis et illinc
Squamma bilix latos humeros et terga revelat,