OCR
35 40 45 50 55 60 65 70 Acta, guid et de te veniens promitteret aetas Andrea: stimulant animos iterata morantes Bathoreus ex Nuncia, crebrescunt patrui mandata vocantis. Italia revocatur. Siccine te pietas inquit Romana coercet, Chare nepos, ut iam pigeat meminisse tuorum? Recte equidem, nec multa queror, sed et altera certe Invitat pietas, et adhuc maiora supersunt. Iam satis indultum Latio: sat moribus aetas Culta sit Ausonis tandem tibi visere sacras Tempus oves hyemen properet dum chela a nivosam. Chare redi: tractus, et si pote linque remotos. Ire libet, pars praecipites aptare quadrigas, Pars procingit equos: iam plurima dextera dextrae Iungitur, atque vale circumsonat aula frequenti. Certum est, in rapidos nec opaco vertice Soles Usque rapi, patruumque sequi quacunque vocantem. [AS"] Sed divum decreta vetant: sacra tempora nondum Velavit fatalis honos, et numinis index Nondum sydereos redimit nova purpura crines. Ergo concilio patres Adriana verendos Concilium. Phana vocant: coit huc omnis quicunque vel aevo Vel pietate gravis. Stant nulli pervia noxae Iam senio spatiosa gravi sacraria, quae non Humanum defendit opus, non ardua vallant Moenia, sed sola se relligione tuetur Sanctus apex; ubi nec vis imperiosa, nec urna, Non tripus, ambiguis non fallere cautus Apollo, Non vates damnata sacris, aut ebria Dite Aetherium dispensat onus; sed spiritus intus Fatales librat coelesti examine lances. Iam densus populi favor, et privata bonorum Reddiderant te vota suum, sententia iudex Vix examen init, vix intellectus, et omnes Te patrum voces, te totus inaugurat ordo Non urna, sed voce citans, suffragia testis Lingua probat, quid non mortalia pectora cogis Bathoreus Cardinalis. Coeli sacra fames? vultu stetit ille modesto: Fixus humi torvos oculos, tunc dulce per ora Scintillat tranquilla pudor, ceu lilia mixta Alba rosa, primi vel sicubi gloria veris, Narcyssi brevis ille pudor materna renidet 180