Sarmatici vetuere duces, ne cautior hostis
Incautam Scythico pubem circundaret astu.
Centum oratores tectum ad crudele tyranni
Ire placet, glauca velatos Pallade frontem,
Oui mandata ferant, violatague federa firment.
Non hominum ritus, non gentis iura propinquae
Barbariem tenuere viri, quin carcere foedo
Auderet regum medios temerare precantes.
Omne nefas licitum sceleri, non talio mentem
Non gravior vindicta movet, poenaeve suorum,
Maior in hos rabies, pronique licentia ferri
Ut didicit non esse pius, fruiturque nocendo,
Tantum animi fasces addunt Scythiaeque potestas.
Ergo ubi per populos et saucia corda cucurrit
Heroum, scelus infame, atque iniuria duplex,
Arma arma ingeminat plebes, fremit arma Senatus
Turba ruunt, rapuere aquilas, et caede recenti
Squallentes tergent gladios, novat arma satelles
Comit equum, crinit galeam, praecingitur ense
Tympana maesta gemunt iterum, mugitque cruentus Bellum Moscoviticum.
Stridor agris, tristem raucus canor increpat aethram,
Ingens iuratur bellum, volat undique ad arma
Martia Sarmatiae pubes, clypeataque totis 168
Agmina densantur campis, perstringit ahena
Lux oculos, celsisque ardent in nubibus hastae.
Nec minus invalidi, (libertas aurea ducit)
Huc ultum venere senes, huc rure relicto
Vulgus iners, nec agri nec culta novalia curae
In gladios abeunt falces, ligo, rastra, bidentes,
Sic cum indignantes armarent Hellada Bello
Tantalidae, innumeris fervebat classibus Aulis.
Proxima patritios Lithuania cogit equestres Litvani.
Faeta viris tellus, agit hos in praelia ductor
Insignis Radivillus’* avis, et fulmine linguae,
Exercentur equis iuvenes, secat aequor apertum
Bellator sonipes, et fraena frementia mandit.