OCR
1390 1395 1400 1405 1410 1415 1420 1425 Nutanti superet patriae. Cur invida fata Egistis dominae deiectum moenia Romae, Semina tota patrum, fractis tu degener haeres Instabat nostro sobolescens Turca cruore. Di quibus invitis Erebi mitescite tandem, Tot lachrymis, an adhuc perstat fortuna rigori, Aut tales abolete notas, aut fulmine vestro Prima petar, quod si sacro, nec fulmine dignor 123 Quin aperitis humum, pronoque involvor hiatu. His agitur furiis, fatis irata lovemque Convitii citet aegra reum, pertaesaque damni Deficiat: ni lapsa polo miserata querentem, Libret humi sese Virtus, levat uvida musco Colla Samos veniente Dea, dat Atlantifer umbras Carpathus, arentes largum iubar erigit artus, Tum tali tristes affatu demere curas. Parce Deis vano contendere Dacia questu, Virtutis oratio. Nec te Pannonici nequicquam innoxia casus Lugendo fac esse ream, ceu sponte labantis Dux steteris quotacunque rei, vel conscia noxae, Ipsa peregrinos dum sanguine fisa cooptat Semiviros ad sceptra, suo se culmine vertit Pannonis, heu non aequa mihi, nimiumque secundo Plaudentis blando fortunae falsa favore Fata illi magnum imperium, regesque beatos Annuerant, sed abusa bonis, dum maior habetur Maluit esse minor, poterat vel Roma, vel Hellas Fortunae monuisse vices, inopinaque fati. Illa pari delapsa throno, dum prodiga mundi Nescio quos ad sceptra Getas, et Theuthonas effert: Mancipiis haec privatis servire coacta Cunctorum Regina prius, dum faeta bonorum Tuta putat quaecunque potest, sic ebria laetis Prostituit sese levitas, et credulus error, Tu quoque sero tua nequicquam cauta ruina Degeneres dedisce pati te teste tyrannos Pannonis, externamque fidem consuesce timere. 124 Felix si virtute viros non sanguine mensa Vixisses contenta tuo, securior hoste Quaelibet est mihi crede fides: hac arte tot annos Succubuit nulli respublica virgo tyranno 139