OCR Output

1320

1325

1330

1335

1340

1345

Stephanu basilia 120

Armatas Sthephani laudes, Riphaeague bella,
Quem vatum Clio volucris, memor arbiter aevi
Quave iubes inflare tuba? nunc tota laborat
‘Thespia, vixque tuus sic unquam expalluit Aon.
Tu vis es vatum, Clio tibi furva vetustas
Concessa est. Da plus aliis Dea numinis, Unum
Si pius est Helicon, si iustis Aone votis

Durat honos, sic largus Hias, aeternaque Cyrrha
Vatibus ambrosios sitientibus impluat haustus,
Annue dia mihi, nec enim novus advena sacras
Pulso fores, duce te primaeva genethlia lusi,

Sit quoque fas sacro cinctam diademate frontem,
Bucolicis miscere iocis, sine paupere vena:
Primitias laudum emoduler, non horrida bella,
Non arctos, Scythiaeque iugum, me symbola grati
Elicuisse animi sit fas. Ades enthea virgo,

Huc ades, et virides mecum spatiare per hortos
Historiae, timidumque ignota per avia deduc
Aonas ad fontes, et flumina mellis Himetti.?”

Numen adest, audimur io, date cymbala vati 121
Sentio anhelantis Phoebaeum pectoris aestrum

Vaticinus venit ecce calor, flue tibia carmen,

Eia chelys, quo mens quo spiritus urget, eamus.

Ergo minae cecidere poli, non cassa piorum

Vota cadunt, flexit superos Astraea nocentes

Ecce novum pulsa, fundit se nube serenum,

Virtutique aperitur iter, discedite luctus:

Nunc inhonora rudi, tandem procede sepulchro

Pannonis, effaetaeque situm depone senectae.

Curre rota meliore dies, Sol alme benignos,

Consumptaque colu scelerum, felicia Parcae

Pensa neant. Sed te tua, seu Amphisa moratur,

Sive sacrum gelido permutas Aona Tempe,

Ne pigeat Clio tantarum exordia rerum

137