OCR
1280 1285 1290 1295 1300 1305 1310 1315 Et propriis satiare malis, nunc Austria serva es Quae fueras Regina prius, famulamur utraeque, 118 Et trahimus commune iugum, spes nostra, columenque Ungarici cecidere duces, luis vivida poenam Fastidita iaces, censeris, et undique vallo Angustata paves, hostes i punge propinquos. Jamne tuos flatus, et nomina vana remittis? Hic animis opus hic fuerat, depone superba Gloriolas, et pende novum captiva tributum. Vos quoque, quos heu heu exactio longa fatigat: Christicolae lugete pii. Cur Illyri, curo Mysia, cur cessas lacerata Liburnia planctus Ingeminare tuos? Assurge miserrima matris Fle lacrymas, una occidimus, perit illa priorum Maiestas, vix Bathorea cum gente superstes Dacia servat adhuc veteris vestigia regni. Haec una est suprema salus, o si mihi tantum Filia des, matris toties miserata querelas Dacia, ne virtus exhalantique labore Dispereant, maneat quisquam de gente vetusta Bathoreus, mutum ad cinerem, tumbamque parentis: Qui fleat, et memores nomen transmittat in annos. Quod te per lacrymas, et per communia damna Nate precor, per si quid adhuc vitaeve, necisve Est super, exclusam mundo ne desere matrem: Deme malis aliquid maternaque vulnera levi, Sperandique ostende modum, ni fata recusent. Vel saltem miserere mei, solare dolentem Namque potes, melius te consolante iacebo. Iamque vale, video Eoae Tithonides ignes Ecce dies, invita tuo reditura nec unquam 119 Solvor ab alloquio, lux est inimica pudori, Dixit, et in tenues cum voce evanuit auras. Tum primum exanimis Stephanum circumstetit horror, Mater io iterat iuvenis da cernere vultus: Siste gradum, cura nostro te subtrahis ore, Illa abit, et frustra revocantia verba refugit. 135