Et propriis satiare malis, nunc Austria serva es
Quae fueras Regina prius, famulamur utraeque, 118
Et trahimus commune iugum, spes nostra, columenque
Ungarici cecidere duces, luis vivida poenam
Fastidita iaces, censeris, et undique vallo
Angustata paves, hostes i punge propinquos.
Jamne tuos flatus, et nomina vana remittis?
Hic animis opus hic fuerat, depone superba
Gloriolas, et pende novum captiva tributum.
Vos quoque, quos heu heu exactio longa fatigat:
Christicolae lugete pii. Cur Illyri, curo
Mysia, cur cessas lacerata Liburnia planctus
Ingeminare tuos? Assurge miserrima matris
Fle lacrymas, una occidimus, perit illa priorum
Maiestas, vix Bathorea cum gente superstes
Dacia servat adhuc veteris vestigia regni.
Haec una est suprema salus, o si mihi tantum
Filia des, matris toties miserata querelas
Dacia, ne virtus exhalantique labore
Dispereant, maneat quisquam de gente vetusta
Bathoreus, mutum ad cinerem, tumbamque parentis:
Qui fleat, et memores nomen transmittat in annos.
Quod te per lacrymas, et per communia damna
Nate precor, per si quid adhuc vitaeve, necisve
Est super, exclusam mundo ne desere matrem:
Deme malis aliquid maternaque vulnera levi,
Sperandique ostende modum, ni fata recusent.
Vel saltem miserere mei, solare dolentem
Namque potes, melius te consolante iacebo.
Iamque vale, video Eoae Tithonides ignes
Ecce dies, invita tuo reditura nec unquam 119
Solvor ab alloquio, lux est inimica pudori,
Dixit, et in tenues cum voce evanuit auras.
Tum primum exanimis Stephanum circumstetit horror,
Mater io iterat iuvenis da cernere vultus:
Siste gradum, cura nostro te subtrahis ore,
Illa abit, et frustra revocantia verba refugit.