OCR
540 545 550 555 560 565 570 575 Pyratae vexere maris, fidissima custos Ars erat, et manans divino nectar ab ore. Adde, quod hac iter est coelo, sic libera busti Laus aeterna viget, famaque superstite crescit, Quinque secant terram zonae,'®’ quas sive rigenti Stringat hyems, glacie, medius seu torreat ignis, Qua tamen extat aquis tellus, genitalis ubique Nata fovet, non sol aestu, non bruma rigore Naturae frustratur opes, altrinque tenetur: Estque suis cunctis aether, elementa, nec illos Spiritus alter alit, communi Soli fruuntur, Differimusque situ sub eodem fornice coeli. Hi licet, ut credi par est, belloque, togaque Non temnenda gerant, nec nobis forte minora, Et gelidos extra tropicos, medioque sub aestu. Anne tamen vivunt? vix illos esse fidelis 93 Persuasit ratio, quin veri ignara vetustas: Vitales tres esse negat, quae Sole perenni Aestuat, algentesque aeterno frigore zonas. Nec mirum, desunt artes quae facta per orbem, Evulgent, famaque viros interprete monstrent. Quare age, quid dubitas, tales convertere in usus, Primaevi breve ver aevi, docilemque iuventam, Annales evolve meos, proavitaque gesta, Nunc Italos etiam retro te confer in annos Athletas Sophiae duplicis rimare, Maronis Ingenium, Tulli linguam, praecepta Platonis, Numen Aristotelis, dominam quibus artibus Hellas, Persida deiecit solio, quibus Hellada Roma, Romanos Hunni, nostrum genus, adde parentis Abdita Naturae, quid agant post corpora manes, Unde corusciferae nubes unde explicet auro, Tres Iris varios adverso Sole colores. Nunc et Smyrneo iuvet indulgere recessu Iratos quo melle linat, qua Pyrrhus ovarit Indole, dum magno non degeneraret Achilli. Neu unquam Samius ferat in declivia trames, Nate nota nunquam puero monitore, sed annis Utere maturis; felix mihi crede iuventa, Consultor cuicunque senex, sed et integer aevi; 114