OCR Output

540

545

550

555

560

565

570

575

Pyratae vexere maris, fidissima custos

Ars erat, et manans divino nectar ab ore.

Adde, quod hac iter est coelo, sic libera busti
Laus aeterna viget, famaque superstite crescit,
Quinque secant terram zonae,'®’ quas sive rigenti
Stringat hyems, glacie, medius seu torreat ignis,
Qua tamen extat aquis tellus, genitalis ubique
Nata fovet, non sol aestu, non bruma rigore
Naturae frustratur opes, altrinque tenetur:
Estque suis cunctis aether, elementa, nec illos
Spiritus alter alit, communi Soli fruuntur,
Differimusque situ sub eodem fornice coeli.

Hi licet, ut credi par est, belloque, togaque

Non temnenda gerant, nec nobis forte minora,
Et gelidos extra tropicos, medioque sub aestu.
Anne tamen vivunt? vix illos esse fidelis 93
Persuasit ratio, quin veri ignara vetustas:

Vitales tres esse negat, quae Sole perenni
Aestuat, algentesque aeterno frigore zonas.

Nec mirum, desunt artes quae facta per orbem,
Evulgent, famaque viros interprete monstrent.
Quare age, quid dubitas, tales convertere in usus,
Primaevi breve ver aevi, docilemque iuventam,
Annales evolve meos, proavitaque gesta,

Nunc Italos etiam retro te confer in annos
Athletas Sophiae duplicis rimare, Maronis
Ingenium, Tulli linguam, praecepta Platonis,
Numen Aristotelis, dominam quibus artibus Hellas,
Persida deiecit solio, quibus Hellada Roma,
Romanos Hunni, nostrum genus, adde parentis
Abdita Naturae, quid agant post corpora manes,
Unde corusciferae nubes unde explicet auro,
Tres Iris varios adverso Sole colores.

Nunc et Smyrneo iuvet indulgere recessu

Iratos quo melle linat, qua Pyrrhus ovarit
Indole, dum magno non degeneraret Achilli.
Neu unquam Samius ferat in declivia trames,
Nate nota nunquam puero monitore, sed annis
Utere maturis; felix mihi crede iuventa,
Consultor cuicunque senex, sed et integer aevi;

114