Cum superiori tempore, Dux ac Baro Inclyte, partim litteris, partim vero coram, ex
quibusdam fide dignis hominibus, te feliciter cum Turcis nuper signa contulisse, in¬
tellexi. Non mediocriter laetabar, immo gestiebam, te duce, tuo auspicio, tuoque con¬
silio, hisce periculosissimis ac extremis quodammodo temporibus, rem tam fortiter
fuisse gestam. Nam quae repentina saepius incursio, qui vastus armorum impetus
nobis cotidie istic est excipiendus, sat (proh dolor) scio. Merito, merito inquam Deo
Summo rerum parenti magnae habendae sunt gratiae, si quando nostra vincit manus.
At ne ulterius progrediar, laetis his novis cognitis, licet ad talem provinciam obeun¬
dam, si non propter aetatis imbecillitatem, me ineptum iudicarem, fretus tamen tua
animi facilitate, tua humanitate, tua denique summa benevolentia praelium tuum
nuper cum hoste commissum carmine, crassa pinguique, ut fertur proverbio, Minerva
facto, complecti duxi. Non vero ut magnam carminis elegantiam inde expectares, sed
uti meam quantamcunque animi erga te promptitudinem videres, feci. Hisce itaque
et me meosque fidei tuae commendo. Vive ac vale magna spes patriae. Argentorati.
Anno Salutis humanae. M. D. LXXXI.