Ta: ad auguftos, per praelia mentis, honores,
Ad Mufas mollis non via ftrata patet.
Non fortuna folet, non fenfus, quaerere honores,
Non aetas; virtus clara trophaea parat.
Hinc eft: quod tenero Mufas meditaris ab unguc,
Terruit hoc TE nec grande laboris onus.
Jam poft exhauftos fumma cum laude labores ,
Victrici lauro tempore cinétus ouas.
Vicor ouas, Mors ipfa tremit, dum fe quoque vinci
Quae fuerat vinci nefcia, poffe vider.
Perge, bonis avibus , Spartam virtutibus orna, \
Et Stygio fpolium victor ab hofte refer.
Perge , age, terribiles vi debellare dolores
Prima fit officii regula lexque TOI.
Sic veniet TIBi dignus honos miferisque levamen,
AEgris & dabitur pace quiete frui.
Oblatam interea vernantem fufcipe laurum,
Et titulos aufer , non fine laude TUOS.
Hae funt primitiae, mox tandem grandia folvet
Praemia, quae nunquam funt peritura, Deus.